l
i
t
a
n
i
a
e


p
r
o


s
a
n
c
t
i
t
a
t
e


A
l
o
i
s
i
i


B
u
˝
u
e
l
 
PRIDIE NONAS AUGUSTI
Memoria sancti Ioannis Mariae Vianney, presbyteri, qui, quadraginta amplius annos paroeciae ipsi commissae in vico Ars prope Bellicium in Gallia actuosa praedicatione, oratione et paenitentiae exemplo mirum in modum ministravit et cotidie pueros et adultos catechizans, paenitentes reconcilians atque ardenti caritate e sacra Eucharistia velut e fonte hausta refulgens tantopere provexit, ut longe lateque consilia sua diffunderet et permultos ad Deum sapienter duceret.

QUARTO NONAS AUGUSTI
Sancti Petri Iuliani Eymard, presbyteri, qui, primum sacerdos dioecesanus, dein sodalis Societatis Mariae factus, eximius exstitit eucharistici mysterii cultor ac novas instituit Congregationes, alteram clericorum, alteram ancillarum, ad pietatem erga Sanctissimum Sacramentum colendam et diffundendam atque in ipso vico La Mure apud Gratianopolim in Gallia, ubi natus erat, e vita discessit.

PRIDIE KALENDAS AUGUSTI
In valle Alighede in Aethiopia, sancti lustini De lacobis, episcopi e Congregatione Missionis, qui, mansuetus et caritate plenus, ad apostolica opera et clerum indigenum instituendum incubuit, mox famem, sitim, tribulationes et carcerem perpetiens.

SEPTIMO KALENDAS AUGUSTI
Luere in Langobardia, sanctae Bartholomaeae Capitanio, virginis, quae cum sancta Vincentia Gerosa Institutum Sororum a Caritate a Maria Infante fundavit et vicesimo septimo anno aetatis suae obiit, phthisi correpta sed potius caritate consumpta.

NONO KALENDAS AUGUSTI
Sancti Sarbelii (Iosephi) Makhluuf, presbyteri ex Ordine Libanensium Maronitarum, qui, arctae solitudinis et altiris perfectionis studiosus, e coenobio Annaiae in Libano in eremum secessit, ubi summa vitae asperitate, ieiuniis et obsecrationibus die ac nocte Deo servivit. Die vicesima quarta decembris in Domino requievit.
Ardmoriae in Momonia Hiberniae provincia, sancti Declani, qui primus episcopus huius Ecclesiae percolitur.
Dunelmi in Anglia, sancti loannis Boste, presbyteri et martyris, qui, sub Elisabeth regina Prima martyr propter sacerdotium, etiam coram iudice socios confirmare non desinit.

UNDECIMO KALENDAS AUGUSTI
Cardiffae in Cambria, sanctorum Philippi Evans, e Societate Iesu, et Ioannis Lloyd, presbyterorum et martyrum, qui propter sacerdotium in patria patefactum sub Carolo rege Secundo simul laqueo suspensi sunt.

QUARTODECIMO KALENDAS AUGUSTI
Cestriae in Anglia, sancti Ioannis Plessington, presbyteri et martyris, qui, Segobiae sacerdos factus atque in Angliam reversus, hac de causa sub Carolo rege Secundo suspendii tormentis destinatus est.

DECIMO SEPTIMO KALENDAS AUGUSTI
In pago Sancti Salvatoris Vicecomitis in Normannia Galliae, sanctae Mariae Magdalenae Postel, virginis, quae in eadem tempestate, sacerdotibus expulsis, omnem opem aegrotis fidelibusque tulit ac, pace restituta, in extrema inopia Congregationem fundavit rexitque Filiarum a Misericordia pro puellis pauperibus christiane instituendis.

IDIBUS JULII
Campi Salentinorum in Apulia, sancti Pompilii Mariae Pirrotti, presbyteri ex Ordine Clericorum Regularium Scholarum Piarum, vitae austeritate praeclari.

QUARTO IDUS JULII
Apud Londinium in Anglia, sancti Ioannis Jones, presbyteri ex Ordine Fratrum Minorum et martyris, qui, genere cambriensis, in Gallia religiosus effectus, sub Elisabeth regina Prima capite damnatus est, quod sacerdos in Angliam ingressus esset, et laqueo usque ad mortem suspensus martyrium consummavit.

PRIDIE NONAS JULII
Sanctae Mariae Goretti, virginis et martyris, quae pueritiam transegit asperam, matrem adiuvans in domesticis negotiis et oratione assidua, et duodecimo retatis anno, castitatem contra aggressorem defendens prope Neptunum in Latio Italiae pugionis ictibus confossa enecata est.

In pago Condatiscensi ad Iuram in Burgundia, sancti Iusti, monachi.

QUARTO NONAS JULII

Apud Hurones in territorio Canadensi, sancti Antonii Daniel, presbyteri e Societate Iesu et martyris, qui, Missa perfecta, ad fores oratorii assistens in tutela neophytarum ab inimicis ethnicis irrumpentibus, sagittis perfusus et tandem igne combustus est. Cuius memoria cum sociis agitur die undevicesima octobris.

SEXTO NONAS JULII
Lyciae in Apulia, sancti Bernardini Realino, presbyteri e Societate lesu, qui, caritate et benignitate clams, mundanis honoribus posthabitis, captivorum infirmorumque curae pastorali atque verbi ac prenitentiae ministerio se dedit.

KALENDIS JULII
Londinii in Anglia, sancti Oliverii Plunkett, episcopi Armachani et martyris, qui, sub Carolo rege Secundo proditionis falso insimulatus et capite damnatus, in conspectu adstantis multitudinis ante patibulum, mimicis ignoscens, firmiter catholicam fidem ad ultimum professus est.

TERTIO KALENDAS JULII
Gurci in Carinthia, sanctae Hemmae, quae, comitissa, quadraginta annos in viduitate vixit et magnas opes pauperibus atque Ecclesice largita est.

QUARTO KALENDAS JULII
Londinii in Anglia, sancti Ioannis Southworth, presbyteri et martyris, qui, cum sacerdotium in Anglia profiteretur, pluries carcerem et exsilium passus est; demum sub regimine Oliverii Cromwell capite damnatus, paratum Tyburni laqueum conspiciens exdamavit se patibulum ut Christi crucem habere.

Luere in Langobardia, sanctae Vincentiae Gerosa, virginis, quae Institutum Sororum a Caritate una cum sancta Bartholomaea Capitanio fundavit.

SEPTIMO KALENDAS JULII
Iacae in Hispania Tarraconensi, sanctae Eurosiae, virginis et martyris.

NONO KALENDAS JULII
Londinii in Anglia, sancti Thomae Garnet, presbyteri e Societate Iesu et martyris, qui in Collegio Anglorum Vallisoletano ordinatus et in Angliam reversus, bis in carcerem trusus, sub lacobo rege Primo Tyburni patibulum passus est.

Augustae Taurinorum in Italia, sancti Iosephi Cafasso, presbyteri, qui levitis pietate et scientia augendis atque miseris in carceribus detentis vel etiam capite damnatis Deo conciliandis se tradidit.

DECIMO KALENDAS JULII
Sanctorum Ioannis Fisher, episcopi, et Thomae More, martyrum, qui, cum Henrico regi Octavo in controversia de eius matrimonio repudiando et de Romani Pontificis primatu restitissent, in Turrem Londinii in Anglia trusi sunt. Ioannes Fisher,  episcopus Roffensis, vir eruditione et dignitate vitae clarissimus, hac die iussu ipsius regis ante carcerem decollatus est; Thomas More vero, paterfamilias vita integerrimus et praeses coetus moderatorum nationis, propter fidelitatem erga Ecclesiam catholicam servatam sexta die iulii cum venerabili antistite martyrio coniunctus est.

UNDECIMO KALENDAS JULII
Londinii in Anglia, sancti loannis Rigby, martyris, qui sub Elisabeth regina Prima Londinii deprehensus et capite damnatus, eo quod Ecclesire se catholicae reconciliavisset, Southvarci laqueo suspensus est et adhuc vivens exenteratus.

QUARTODECIMO KALENDAS JULII
Patavii in Venetia, sancti Gregorii Barbarigo, episcopi, qui seminarium clericorum instituit, catechesim pueros in eorum idiomate docuit, synodum et colloquia cum clero habuit, scholas plurimas aperuit, liberalis in omnes, in se autem severus.

SEPTIMO IDUS JUNII
In Hibernia, sancti Colmani, episcopi et abbatis Dromorensis monasterii ab ipso conditi, qui in agro Dunensi mire pro Christo laboravit.

Piacentiae in Aemilia, transitus sancti Antonii Mariae Gianelli, episcopi Bobiensis, qui Congregationem Filiarum Mariae Sanctissimae ab Horto fundavit et in indigentibus animarumque saluti consulendo atque in cleri sanctitate promovenda navitate et inclito praeluxit exemplo.

OCTAVO IDUS JUNII
Gratianopoli in Burgundia, sancti Ceratii, episcopi, qui sancto Leoni papae Magno pro litteris ad Flavianum scriptis gratias persolvit et gregem suum ab haeresi incolumem servavit.

In Hibernia, sancti Iarlathi, episcopi.

TERTIO NONAS JUNII
Memoria sanctorum Caroli Lwanga et duodecim sociorum, qui inter quattuordecim et triginta annos nati, vel ex regia puerorum nobilium cohorte vel ipsius regis Mwanga custodire addicti, neophyti et fidei catholicae strenue adhaerentes, cum impudicis desideriis regis indulgere noluissent, in colle Namugongo in Uganda partim gladio necati, partim igne cremati sunt.

PRIDIE KALENDAS JUNII
In loco Mityana in Uganda, sancti Noe Mawaggali, martyris, qui, famulus regius, persecuti˛ne orta, fugam capere impavidus recusans sponte pectus militum lanceis ˛btulit, quibus confossus arbori quoque suspensus est, donec pro Christo spiritum emisit.

TERTIO KALENDAS JUNII
Rothomagi in Normannia Galliae, sanctae Ioannae d'Arc, virginis, puellae Aurelianensis nuncupatae, quae, cum fortiter pro patria dimicasset, tandem in hostium potestatem tradita iniquo iudicio condemnata est et igne cremata.

Londinii in Anglia, sancti Lucae Kirby, presbyteri et martyris, qui in persecutione Elisabeth reginae Primae multis post tormentis Tyburni furcre triplici suspensus est.

Kampalae in Uganda, sancti Matthiae Kalemba, cognomento Mulumba seu Fortis, martyris, qui mahometanum cultum derelinquens post baptismum in Christo officio iudicis se abdicavit et fidem christianam impense diffudit, quapropter sub rege Mwanga suppliciis affectus est et omni destitutus solacio spiritum Deo reddidit.

SEXTO KALENDAS JUNII
In loco Nakiwubo in Uganda, sancti Athanasii Bazzekuketta, martyris, qui ex iuvenibus regiae domus, nuper baptizatus, dum ad locum supplicii pro Christi fide accepta cum ceteris ducebatur, carnifices rogavit, ut eum illico occiderent, et, ictibus percussus, martyrium complevit.

In loco Lubawo item in Uganda, sancti Gonzagae Gonza, martyris, qui e famulis regiis, dum compedibus impeditus ad rogum ducebatur, a carnificibus lanceis transfossus est.

SEPTIMO KALENDAS JUNII
Quiti in Aequatoria, sanctae Mariae Annae a Iesu de Paredes, virginis, quae in Tertio Ordine Sancti Francisci vitam Christo consecravit viresque ad pauperes indigenas vel nigritas subveniendos contulit.

In loco Numyanyo in Uganda, sancti Andreae Kaggwa, martyris, qui, regis Mwanga tympanistarum praefectus eiusque familiaris, Christo vix initiatus, Evangelii doctrina ethnicos et catechumenos imbuit quapropter crudeliter necatus est.

In loco Ttaka Jiunge item in Uganda, sancti Pontiani Ngondwe, martyris, qui, satelles regius, persecutione iam instante, baptismum suscepit et mox in carcerem coniectus, dum ad collem supplicii ducebatur,lancea a carnifice transfixus est.

OCTAVO KALENDAS JUNII
Parisiis in Gallia, sanctae Magdalenae Sophiae Barat, virginis, quae Societatem a Sacro Corde lesu fundavit et pro christiana puellarum institutione valde adlaboravit.

In loco Munyonyo in Uganda, sancti Dionysii Ssebuggwawo, martyris, qui, sedecim annos natus, cum regi Mwanga interroganti se duos aulicos docuisse christianae fidei rudimenta affirmavisset, ab ipso rege lancea confossus est.

UNDECIMO KALENDAS JUNII
Sanctae Ritae, religiosae, quae, violento viro nupta, eius saevitias patienter toleravit eumque Deo conciliavit; dein, coniuge et filiis orbata, Cassiae in Umbria monasterium Ordinis Sancti Augustini ingressa est, omnibus patientiae et compunctionis sublime praebens exemplum.

QUARTODECIMO KALENDAS JUNII
Ficecli in Etruria, sancti Theophili de Curia, presbyteri ex Ordine Fratrum Minorum, qui sacros Fratrum recessus valde propagavit magnam pietatem in dominicam Passionem et Virginem Mariam exhibens.

Romae, sancti Crispini de Viterbio, religiosi ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum, qui, dum per vicos cursitabat montanos, ut stipem mendicaret, agrestes rudimenta fidei docebat.

DECIMO SEPTIMO KALENDAS JUNII
lanoviae apud Pinsk ad Pripetium flumen in finibus Poloniae, sancti Andreae Bobola, presbyteri e Societate Iesu et martyris, qui ad christianorum unionem strenue nisus est, donec, a militibus raptus, sanguine suo summum fidei testimonium libenter dedit.

PRIDIE IDUS MAJI
Lismorii in Hibernia, sancti Carthagi, episcopi et abbatis.

In pago Betharram prope Palum ad montes Pyrenreos in Gallia, sancti Michaelis Garicoits, presbyteri, qui Societatem Presbyterorum Missionariorum a Sacro Corde lesu fundavit.

Niciae in Monte Ferrato in Subalpina ltaliae regione, sanctae Mariae Dominicae Mazzarello, quae cum sancto Joanne Bosco lnstitutum Filiarum Mariae Auxiliatricis ad puellas pauperes instituendas fundavit, humilitate, prudentia et caritate praeclara.


TERTIO IDUS MAJI
Podii in pago Pictaviensi Galliae, sancti Andreae Huberti Fournet, presbyteri, qui parochus tempore gallicae perturbationis, licet proscriptus, fideles roboravit in fide; dein, pace Ecclesiae reddita, Institutum Filiarum a Cruce una cum sancta Elisabeth Bichier des Ages fundavit.

QUINTO IDUS MAJI
Calari in Sardinia, sancti lgnatii de Laconi, religiosi ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum, qui indefesse per urbis plateas et portus cauponas stipem rogavit ad pauperum miseriis succurrendum.

SEXTO IDUS MAJI
Montiliae in Vandalicia Hispaniae provincia, sancti loannis de Abula, presbyteri, qui cunctam Baeticam regionem Christum praedicans pererravit et, iniuste de haeresi suspicatus, in carcerem trusus est, ubi praecipuam doctrinae suae spiritalis partem scripsit.

QUARTO NONAS MAJI

Londinii in Anglia, sanctorum presbyterorum martyrum loannis Houghton, Roberti Lawrence et Augustini Webster, priorum cartusiarum Londiniensis, Bellavallensis et Axholmiensis, atque Richardi Reynolds, ex Ordine Sanctre Birgittae, qui, cum fidem patrum impavide professi essent, Tyburni ad supplicium laniatus tracti sunt sub Henrico rege Octavo.


QUINTO NONAS MAJI
Kildariae in Hibernia, sancti Conlethi, episcopi, qui sanctre Brigidae socius fuit in spiritali cura eius monasterio aliorumque ipsi subiectis et auctoritate apud praelatos loci multum potuit.

PRIDIE KALENDAS MAJI
Cherii apud Augustam Taurinorum in Subalpinis, sancti losephi Benedicti Cottolengo, presbyteri, qui, soli divinae Providentiae auxilio confisus, domum aperuit, in quam pauperes, cuiusvis generis infirmos et derelictos recipere studuit.

QUARTO KALENDAS MAJI
Sancti Petri Chanel, presbyteri e Societate Mariae et martyris, qui in animas ruricolarum curandas et in pueros erudiendos ministerium impendit, dein paucis cum sociis ad evangelizandam Oceaniam occidentalem missus, ad insulam Futunam appulit, ubi nondum populus christianus constitutus erat. Multis difficultatibus impeditus, sed singulari mansuetudine se praebens, nonnullos ad fidem convertit, inter quos filium ipsius regis, cuius furentis iussu occisus est, primus Oceaniae martyr.

Sancti Ludovici Mariae Grignion de Montfort, presbyteri, qui partes Galliae occidentalis peragravit mysterium sapientiae aeternae evangelizando, Congregationes fundavit, de cruce Christi ac vera erga Mariam Virginem devotione praedicavit et scripsit atque multos ad prenitentiam reduxit; tandem in vico Sancti Laurentii ad Separim in Gallia a terrena peregrinatione quievit.

OCTAVO KALENDAS MAJI
Andegavi in Gallia, sanctae Mariae a Sancta Euphrasia (Rosae Virginiae) Pelletier, virginis, quae Institutum Sororum a Bono Pastore fundavit pro mulieribus moribus lapsis, Magdalenis nuncupatis, misericorditer suscipiendis.

UNDECIMO KALENDAS MAJI
Hodingis in Bavaria Germaniae regione, sancti Conradi de Parzham (loannis) Birndorfer, religiosi ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum, qui, quadraginta amplius annos humili ostiarii officio functus, semper largus in pauperes neminem egenorum dimittere solebat, nisi christianum prius solacium aptis verbis attulerat.

QUARTODECIMO KALENDAS MAJI
Leiglinii in Hibernia, sancti Lasreani seu Molassii, abbatis, qui celebrationis paschalis morem romanum pacifice in insula extendit.

SEXTODECIMO KALENDAS MAJI
Niverni in Gallia, sanctae Mariae Bernardae Soubirous, virginis, quae in oppido Lourdes e pauperrima familia orta, adhuc puella beatae Mariae Virginis Immaculatae praesentiam experta est et postea, religionis habitu sumpto, vitam egit absconditam et humilem.

DECIMO OCTAVO KALENDAS MAJI
Elphini in Hibernia, sancti Asici, episcopi, qui sancti Patricii discipulus et primus huius Ecclesiae episcopus habetur.

Monte Marano in Campania, sancti loannis, episcopi, qui miseris sublevandis et clero sanctificando operam studiumque navavit.


TERTIO IDUS APRILIS
Lucae in Italia, sanctae Gemmae Galgani, virginis, quae, dominicae Passionis contemplatione et doloribus patienter toleratis insignis, viginti quinque annos nata, angelicam vitam die Sabbati Sancti consummavit.

SEXTO IDUS APRILIS
Namurci ad Mosam in Brabantia, sanctae Juliae Billiart, virginis, quae pro erudiendis puellis lnstitutum Sanctae Mariae suscitavit et devotionem erga Sacratissimum Cor Iesu valde propagavit.

SEPTIMO IDUS APRILIS
Memoriae sancti loannis Baptistae de la Salle, presbyteri, qui Rothomagi in Normannia Galliae in humanam christianamque institutionem puerorum praesertim pauperum magnopere incubuit, Fratrum Scholarum Christianarum Congregationem instituens, pro qua multas sustinuit tribulationes, de populo Dei praeclare meritus.

In monasterio Praemonstratensium Steinfeldensi in Germania, sancti Hermanni losephi, presbyteri, qui suavissimo erga Virginem Mariam amore refulsit et devotionem erga divinum Cor Iesu hymnis et laudibus celebravit.

Eboraci in Anglia, sancti Henrici Walpole, e Societate lesu, presbyteri et martyris, qui, sub Elisabeth regina Prima propter sacerdotium in vincula conditus et crudeliter vexatus, demum ad patibulum ductus laqueo ferroque ad aeternam pervenit coronam.

NONIS APRILIS
Palmae in insula Maiorica in Hispania, sanctae Catharinae Tomas, virginis, quae, Ordinem Canonissarum Regularium Sancti Augustini ingressa, contemptu sui et voluntatis abnegatione enituit. 

QUARTO NONAS APRILIS
Cresaromagi in Anglia, sancti Ioannis Payne, presbyteri et martyris, qui sub Elisabeth regina Prima propter falsum proditionis crimen patibuli supplicium passus est.

TERTIO KALENDAS APRILIS
Augustae Taurinorum in Italia, sancti Leonardi Murialdo, presbyteri, qui piam Societatem a Sancto Ioseph fundavit, ut parvuli derelicti christianam fidem ac caritatem experirentur.

OCTAVO KALENDAS APRILIS
Eboraci in Anglia, sanctae Margaritra Clitherow, martyris, quae, coniuge annuente, fidei catholicae, in qua liberos quoque educavit, adhresit atque, ut ipsa sacerdotes inquisitos domi abderet, cavit; quam ob rem pluries vincta, sub Elisabeth regina Prima ante tribunal causam suam tractare recusans, ne animi consiliariorum iudicis capitis damnatione gravarentur, sub magno pondere ad mortem usque pro Christo oppressa est.

Apud Montem Faliscorum in Tuscia, sanctae Luciae Filippini, fundatricis lnstituti Magistrarum Piarum ad puellarum et mulierum, praesertim pauperum, christianam eruditionem promovendam.

NONO KALENDAS APRILIS
Clocerire in Hibernia, sancti Maccarthemi, episcopi, qui sancti Patricii discipulus habetur.

DECIMO KALENDAS APRILIS
Barcinone in Hispania, sancti Iosephi Oriol, presbyteri, qui corporis afflictatione, paupertatis cultu et continua oratione in Deum semper intentus fuit et gaudio caelesti repletus.

UNDECIMO KALENDAS APRILIS
Londinii in Anglia, sancti Nicolai Owen, religiosi e Societate Iesu et martyris, qui multos annos latebras pro sacerdotibus condendis exstruxit, quapropter sub Iacobo rege Primo incarceratus et gravissime tortus, demum in eculeum coniectus Christo Domino gloriose obsecutus occubuit.

DUODECIMO KALENDAS APRILIS
Iuliae Valentiea in pago Viennensi Galliae, sancti loannis, episcopi, qui, prius abbas Bonae Vallis, multas pro defensione iustitiae perpessus est adversitates atque agricolas, pauperes et mercatores aere dirutos magna cum caritate adiuvit.

In abrupto montium vulgo dicto Ranft apud Sachseln in Helvetia, sancti Nicolai de Flue, qui superno afflatu ad maiora vocatus, uxore decemque liberis posthabitis, in montem secedens vitam egit anachoreticam, artissima prenitentia mundique contemptu celebris, semel tantum a cellula egressus, ut, bello civili minante, brevi hortatione adversarios componeret.


QUINTODECIMO KALENDAS APRILIS
Calari in Sardinia, sancti Salvatoris de Horta Grionesos, religiosi ex Ordine Fratrum Minorum, qui ad corporum et animarum salutem humile factus est Christi instrumentum.

SEXTODECIMO KALENDAS APRILIS
Apud Hurones in Canada, passio sancti Gabrielis Lalemant, presbyteri e Societate lesu, qui strenuo zelo Dei gloriam ipso populorum loci idiomate diffudit, antequam ipse ab inimicis idolorum cultoribus ad crudelissima traheretur supplicia. Eius memoria agitur cum sociis die undevicesima octobris.

DECIMO SEPTIMO KALENDAS APRILIS
Apud Hurones in Canada, passio sancti loannis de Brebeuf, presbyteri e Societate lesu, qui, ex Gallia in Huronicam missionem missus, post multos labores peractos a paganis quibusdam loci srevissime cruciatus pro Christo occubuit. Cuius memoria cum sociis die undevicesima octbris agitur.

IDIBUS MARTII
Parisiis in Gallia, sanctae Ludovicae de Marillac, viduae, quae ad egenos sublevandos lnstitutum Puellarum a Caritate exemplo formavit, operam a sancto Vincentio de Paul delineatam plene perficiens.

Vindobonae in Austria, sancti Clementis Mariae Hofbauer, presbyteri e Congregatione Sanctissimi Redemptoris, qui fidei in longinquis regionibus propagandae et disciplinae ecclesiasticae reformandae mire adlaboravit et, tam ingenio quam virtutibus clarus, haud paucos scientiis artibusque claros viros impulit, ut Ecclesiam adirent.

SEXTO IDUS MARTII
Glasguae in Scotia, sancti loannis Ogilvie, presbyteri e Societate lesu et martyris, qui, post multos annos in studiis sacrae theologiae peractos exsul per regna Europae, sacerdos ordinatus clam in patriam rediit, ubi summa cum sedulitate omnem pastoralem habuit curam concivium suorum, donec, sub lacobo rege Sexto in carcerem coniectus et morte damnatus, in patibulo gloriosam palmam martyrii accepit.

SEPTIMO IDUS MARTII
Mondonii in Subalpinis, sancti Dominici Savio, qui, iam inde a pueritia dulcis et iucundus animo, iter christianae perfectionis celeri gressu adhuc adulescens consummavit.

NONIS MARTII
Florentiae in Etruria, sanctae Teresiae Margaritae Redi, virginis, quae, Ordinem Carmelitarum Discalceatarum ingressa, arduam perfectionis viam calcavit, immatura morte correpta.

TERTIO KALENDAS MARTII
Londinii in Anglia, sanctae Annae Line, viduae et martyris, quae, coniuge in exsilio propter catholicam fidem defuncto, hac in civitate domum sacerdotibus providit, quam ob rem sub Elisabeth regina Prima Tyburni laqueo suspensa est.

Insulae in Aprutio Italiae, sancti Gabrielis a Virgine Perdolenti (Francisci) Possenti, acolythi, qui, saeculi vanitate relicta, adulescens Congregationem Passionis ingressus est, ubi brevem vitae cursum complevit.

NONO KALENDAS MARTII
Londinii in Anglia, sancti Roberti Southwell, presbyteri e Societate lesu et martyris, qui plures annos in hac civitate et in regione finitima ministerium implevit et carmina spiritalia composuit, usque dum, propter sacerdotium captus, Elisabeth reginae Primae iussu dirissime tortus est et Tyburni laqueo martyrium consummavit.

SEXTODECIMO KALENDAS MARTII
Cordubae in Hispania, sancti Ioannis Baptistae a Conceptione Garcia, presbyteri ex Ordine Sanctissimre Trinitatis, qui Ordinis renovationem aggressus est, quam summa cum navitate inter graves labores ac saevas aerumnas sustinuit.